de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Sed satius est publicos mores et humana vitia placide accipere nec in risum nec in lacrimas excidentem; nam alienis malis torqueri aeterna miseria est, alienis delectari malis voluptas inhumana, sicut illa inutilis humanitas flere, quia aliquis filium efferat, et frontem suam fingere.

In suis quoque malis ita gerere se oportet, ut dolori tantum des, quantum natura [*]( natura added by Gertz.) poscit, non quantum consuetudo ; plerique enim lacrimas fundunt, ut ostendant, et totiens siccos oculos habent, quotiens spectator defuit, turpe iudicantes non flere, eum omnes faciant. Adeo penitus hoc se malum fixit, ex aliena opinione pendere, ut in simulationem etiam res simplicissima, dolor, veniat.

Sequitur pars, quae solet non immerito contristare et in sollicitudinem adducere. Ubi bonorum exitus mali sunt, ubi Socrates cogitur in carcere mori, Rutilius in exilio vivere, Pompeius et Cicero clientibus suis praebere cervicem, Cato ille, virtutium viva imago, incumbens gladio simul de se actum esse [*]( actum esse added by v. d. Vliet after republica.) ac de re publica palam facere, necesse est torqueri

p.276
tam iniqua praemia fortunam persolvere. Et quid sibi quisque tunc speret, cum videat pessima optimos pati ? Quid ergo est ?

Vide quomodo quisque illorum tulerit, et si fortes fuerunt, ipsorum illos animo desidera, si muliebriter et ignave perierunt, nihil perit ; aut digni sunt, quorum virtus tibi placeat, aut indigni, quorum desideretur ignavia. Quid enim est turpius quam si maximi viri timidos fortiter monendo faciunt ? Laudemus totiens dignum laudibus et dicamus : " Tanto fortior, tanto felicior !

Omnes effugisti casus, livorem, morbum ; existi ex custodia ; non tu dignus mala fortuna dis visus es, sed indignus, in quem iam aliquid fortuna posset." Subducentibus vero se et in ipsa morte ad vitam respectantibus manus iniciendae sunt!

Neminem flebo laetum, neminem flentem ; ille lacrimas meas ipse abstersit, hic suis lacrimis effecit, ne ullis dignus sit. Ego Herculem fleam, quod vivus uritur, aut Regulum, quod tot clavis configitur, aut Catonem, quod vulnera vulnerat [*]( vulnerat added by Rossbach.) sua? Omnes isti levi temporis impensa invenerunt, quomodo aeterni fierent, et ad immortalitatem moriendo venerunt.