de Providentia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

' At multa incidunt tristia, horrenda, dura toleratu.' Quia non poteram vos istis subducere, animos vestros adversus omnia armavi ; ferte fortiter. Hoc est quo deum antecedatis ; ille extra patientiam malorum est, vos supra patientiam. Contemnite paupertatem; nemo tam pauper vivit quam natus est. Contemnite dolorem; aut solvetur aut solvet. Contemnite mortem; quae vos aut finit aut transfert. Contemnite for- tunam ; nullum illi telum quo feriret animum dedi.

Ante omnia cavi, ne quid vos teneret invitos ; patet exitus. Si pugnare non vultis, licet fugere. Ideo ex omnibus rebus quas esse vobis necessarias volui nihil feci facilius quam mori. Prono animam loco posui ; trahitur, adtendite modo et videbitis quam brevis ad libertatem et quam expedita ducat via. Non tam longas in exitu vobis quam intrantibus moras posui ; alioqui magnum in vos regnum fortuna tenuisset,

p.46
si homo tam tarde moreretur quam nascitur.