de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Aliud in alio nos deterreat. Quibusdam timeamus irasci, quibusdam vereamur, quibusdam fastidiamus. Magnam rem sine dubio fecerimus, si servulum infelicem in ergastulum miserimus ! Quid properamus verberare statim, crura protinus frangere ? Non peribit potestas ista, si differetur.

Sine id tempus veniat, quo ipsi iubeamus ; nunc ex imperio irae loquemur ; cum illa abierit, tunc videbimus, quanto ista lis aestumanda sit. In hoc enim praecipue fallimur ; ad ferrum venimus, ad capitalia supplicia, et vinculis, carcere, fame vindicamus rem castigandam flagris levioribus.

" Quomodo," inquis, " nos iubes intueri, quam omnia, per quae laedi videamur, exigua, misera, puerilia sint ? " Ego vero nihil magis suaserim quam sumere ingentem animum et haec, propter quae litigamus, discurrimus, anhelamus, videre quam humilia et abiecta sint, nulli qui altum quiddam aut magnificum cogitat respicienda.