de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Numquam irasci desinet sapiens, si semel coeperit. Omnia sceleribus ac vitiis plena sunt ; plus committitur quam quod possit coercitione sanari. Certatur ingenti quidem nequitiae certamine. Maior cottidie peccandi cupiditas, minor verecundia est ; expulso melioris aequiorisque respectu quocumque visum est libido se impingit, nec furtiva iam scelera sunt. Praeter oculos eunt, adeoque in publicum missa nequitia est et in omnium pectoribus evaluit, ut innocentia non rara sed nulla sit.

Numquid enim singuli aut pauci rupere legem ? Undique velut signo dato ad fas nefasque miscendum coorti sunt :

  1. Non hospes ab hospite tutus,
  2. non socer a genero ; fratrum quoque gratia rara est.
  3. Imminet exitio vir coniugis, illa mariti;
  4. lurida terribiles miscent aconita novercae ;
  5. filius ante diem patrios inquirit in annos.

Et quota ista pars scelerum est ! Non descripsit castra ex uno partu contraria et parentium liberorumque sacramenta diversa, subiectam patriae civis manu flammam et agmina infestorum equitum ad inquirendas proscriptorum latebras circumvolitantia et violatos fontes venenis et pestilentiam manu factam et praeductam obsessis parentibus fossam, plenos carceres

p.184
et incendia totas urbes concremantia dominationesque funestas et regnorum publicorumque exitiorum clandestina consilia, et pro gloria habita, quae quam diu opprimi possunt, scelera sunt, raptus ac stupra et ne os quidem libidini exceptum.

Adde nunc publica periuria gentium et rupta foedera et in praedam [*]( so editors : praedam A : pro praeda Gertz. ) validioris quidquid non resistebat abductum, circumscriptiones, furta, fraudes, infitiationes, quibus trina non sufficiunt fora. Si tantum irasci vis sapientem, quantum scelerum indignitas exigit, non irascendum illi sed insaniendum est.