de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Illud potius cogitabis, non esse irascendum erroribus. Quid enim, si quis irascatur in tenebris parum vestigia certa ponentibus ? Quid, si quis surdis imperia non exaudientibus ? Quid, si pueris, quod neglecto dispectu officiorum ad lusus et ineptos aequalium iocos spectent ? Quid, si illis irasci velis, qui,[*]( qui added by Hermes. ) quod aegrotant senescunt, fatigantur ? Inter cetera mortalitatis incommoda et hoc est, caligo mentium nec tantum necessitas errandi sed errorum amor.

Ne singulis irascaris, universis ignoscendum est, generi humano venia tribuenda est. Si irasceris iuvenibus senibusque, quod peccant, irascere et[*]( et added by Gertz. ) infantibus : peccaturi sunt. Numquis irascitur pueris, quorum aetas nondum novit rerum discrimina ? Maior

p.186
est excusatio et iustior hominem esse quam puerum.

Hac condicione nati sumus, animalia obnoxia non paucioribus animi quam corporis morbis, non quidem obtusa nec tarda, sed acumine nostro male utentia, alter alteri vitiorum exempla. Quisquis sequitur priores male iter ingressos, quidni habeat excusationem, cum publica via erraverit ?

In singulos severitas imperatoris destringitur, at necessaria venia est, ubi totus deseruit exercitus. Quid tollit iram sapientis ? Turba peccantium. Intellegit quam et iniquum sit et periculosum irasci publico vitio.