de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Deinde nihil habet in se utile nec acuit animum ad res bellicas. Numquam enim virtus vitio adiuvanda est se contenta. Quotiens impetu opus est, non irascitur sed exsurgit et in quantum putavit opus esse concitatur remittiturque, non aliter quam quae tormentis exprimuntur tela in potestate mittentis sunt in quantum torqueantur.

" Ira," inquit Aristoteles, " necessaria est, nec quicquam sine illa expugnari potest, nisi illa implet animum et spiritum accendit; utendum autem illa est non ut duce sed ut milite." Quod est falsum. Nam si exaudit rationem sequiturque qua ducitur, iam non est ira, cuius proprium est contumacia ; si vero repugnat et non ubi iussa est quiescit, sed libidine ferociaque provehitur,tam inutilis animi minister est quam miles, qui signum receptui neglegit.

Itaque si modum adhiberi sibi patitur, alio nomine appellanda est, desit ira esse, quam effrenatam

p.130
indomitamque intellego ; si non patitur, perniciosa est nec inter auxilia numeranda ; ita aut ira non est aut inutilis est.

Nam si quis poenam exigit non ipsius poenae avidus sed quia oportet, non est adnumerandus iratis. Hic erit utilis miles qui scit parere consilio ; adfectus quidem tam mali ministri quam duces sunt.