de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Utrum ergo ita ut nihil faciant eorum quae ira dictat an ut aliquid ? Si nihil faciunt, apparet non esse ad actiones rerum necessariam iram, quam vos, quasi fortius aliquid ratione haberet, advocabatis.

Denique interrogo : valentior est quam ratio an infirmior ? Si valentior, quomodo illi modum ratio poterit imponere, cum parere nisi imbecilliora non soleant ? Si infirmior est, sine hac per se ad rerum effectus sufficit ratio nec desiderat inbecillioris auxilium. " At irati quidam constant sibi et se continent.

"

p.128
Quando ? Cum iam ira evanescit et sua sponte decedit, non cum in ipso fervore est ; tunc enim potentior est. " Quid ergo ?

Non aliquando in ira quoque et dimittunt incolumes intactosque quos oderunt et a nocendo abstinent ? " Faciunt. Quando ? Cum adfectus repercussit adfectum et aut metus aut cupiditas aliquid impetravit. Non rationis tunc beneficio quievit, sed affectuum infida et mala pace.