de Ira
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
" Utilis," inquit, " ira est, quia pugnaciores facit." Isto modo et ebrietas ; facit enim protervos et audaces multique meliores ad ferrum fuere male sobrii ; isto modo dic et phrenesin atque insaniam viribus necessariam, quia saepe validiores furor reddit. Quid ?
Non aliquotiens metus ex contrario fecit audacem, et mortis timor etiam inertissimos excitavit in proelium ? Sed ira, ebrietas, metus aliaque eiusmodi foeda et caduca irritamenta sunt nec virtutem instruunt, quae nihil vitiis eget, sed segnem alioqui animum et ignavum paullum adlevant. Nemo irascendo fit fortior, nisi qui fortis sine ira non fuisset.
Ita non in adiutorium virtutis venit, sed in vicem. Quid quod, si bonum esset ira, perfectissimum quemque sequeretur ? Atqui iracundissimi infantes senesque et aegri sunt, et invalidum omne natura querulum est.
" Non potest," inquit, " fieri " Theophrastus " ut non vir bonus irascatur malis." Isto modo quo
Peccantis vero quid habet cur oderit, cum error illos in eiusmodi delicta compellat ? Non est autem prudentis errantis odisse ; alioqui ipse sibi odio erit. Cogitet quam multa contra bonum morem faciat, quam multa ex is, quae egit, veniam desiderent ; iam irascetur etiam sibi. Neque enim aequus iudex aliam de sua, aliam de aliena causa sententiam fert.
Nemo, inquam, invenietur qui se possit absolvere, et innocentem quisque se dicit respiciens testem, non conscientiam. Quanto humanius mitem et patrium animum praestare peccantibus et illos non persequi, sed revocare ! Errantem per agros ignorantia viae melius est ad rectum iter admovere quam expellere.