de Constantia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Chaereae contra, tribuno militum, sermo non pro manu erat, languidus sono et, ni facta nosses, suspectior. Huic Gaius signum petenti modo Veneris, modo Priapi dabat aliter atque aliter exprobrans armato mollitiam; haec ipse perlucidus, crepidatus, auratus. Coegit itaque illum uti ferro, ne saepius signum peteret ! Ille primus inter coniuratos manum sustulit, ille cervicem mediam uno ictu decidit ; plurimum deinde undique publicas ac privatas iniurias ulciscentium gladiorum ingestum est, sed primus vir fuit, qui minime visus est.
At idem Gaius omnia contumelias putabat, ut sunt ferendarum impatientes faciendarum cupidissimi; iratus fuit Herennio Macro, quod illum Gaium salutaverat, nec impune cessit primipilari, quod Caligulam dixerat; hoc enim in castris natus et alumnus legionum vocari solebat, nullo nomine militibus familiarior umquam factus, sed iam Caligulam convicium et probrum iudicabat cothurnatus.[*]( cothurnatus Pincianus, cf. Suetonius, Cal. 52 : conturbatus A. )
Ergo hoc ipsum solacio erit, etiam si nostra facilitas ultionem omiserit, futurum aliquem qui poenas exigat a procace et superbo et iniurioso, quae vitia
Non est in rixam conluctationemque veniendum. Procul auferendi pedes sunt et quicquid horum ab imprudentibus fiet (fieri autem nisi ab imprudentibus non potest) neglegendum et honores iniuriaeque vulgi in promiscuo habendae. Nec his dolendum nec illis gaudendum ;
alioqui multa timore contumeliarum aut taedio necessaria omittemus publicisque et privatis officiis, aliquando etiam salutaribus non occurremus, dum muliebris nos cura angit aliquid contra animum audiendi. Aliquando etiam obirati potentibus de- tegemus hunc affectum intemperanti libertate. Non est autem libertas nihil pati, fallimur ; libertas est animum superponere iniuriis et eum facere se, ex quo solo sibi gaudenda veniant, exteriora diducere a se, ne inquieta agenda sit vita omnium risus, omnium linguas timenti. Quis enim est, qui non possit con- tumeliam facere, si quisquam potest ?
Diverso autem