de Constantia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Sapienti aliud auxilium est huic contrarium ; vos enim rem geritis, illi parta victoria est. Ne repugnate vestro bono et hanc spem, dum ad verum pervenistis, alite in animis libentesque meliora excipite et opinione ac voto iuvate. Esse aliquid in- victum, esse aliquem, in quem nihil fortuna possit, e re publica est generis humani.