de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Si fletibus fata vincuntur, conferamus ; eat omnis inter luctus dies, noctem sine somno tristitia consumat ; ingerantur lacerato pectori manus et in ipsam faciem impetus fiat atque omni se genere saevitiae profecturus maeror exerceat. Sed si nullis planctibus defuncta revocantur, si sors immota et in aeternum fixa nulla miseria mutatur et mors tenuit quicquid abstulit, desinat dolor qui perit.

p.22
Quare regamur nec nos ista vis transversos auferat!

Turpis est navigii rector, cui gubernacula fluctus eripuit, qui fluvitantia vela deseruit, permisit tempestati ratem ; at ille vel in naufragio laudandus quem obruit mare clavum tenentem et obnixum.

"At enim naturale desiderium suorum est." Quis negat, quam diu modicum est ? Nam discessu, non solum amissione carissimorum necessarius morsus est et firmissimorum quoque animorum contractio. Sed plus est quod opinio adicit quam quod natura imperavit.