de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Cum secessimus et in unum convenimus, facta eius dictaque quanto meruit suspectu celebramus ; coram te altum nobis de illo silentium est. Cares itaque maxima voluptate, filii tui laudibus, quas non dubito quin vel impendio vitae, si potestas detur, in aevum omne sis prorogatura.

Quare patere, immo accerse sermones, quibus ille narretur, et apertas aures praebe ad nomen memoriamque filii tui; nec hoc grave duxeris ceterorum more, qui in eiusmodi casu partem mali putant audire solacia.

Nunc incubuisti tota in alteram partem et oblita meliorum fortunam tuam qua deterior est aspicis : non convertis te ad convictus filii tui occursusque iucundos,

p.20
non ad pueriles dulcesque blanditias, non ad in- crementa studiorum ; ultimam illam faciem rerum premis ; illi, tamquam si parum ipsa per se horrida sit, quidquid potes congeris. Ne, obsecro te, concupieris perversissimam gloriam, infelicissima videri!

Simul cogita non esse magnum rebus prosperis fortem gerere, ubi secundo cursu vita procedit; ne gubernatoris quidem artem tranquillum mare et obsequens ventus ostendit, adversi ahquid incurrat oportet, quod animum probet.