de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Scio quid dicas : " Oblitus es feminam te con- solari, virorum refers exempla." Quis autem dixit naturam maligne cum mulierum ingeniis egisse et virtutes illarum in artum retraxisse ? Par illis, mihi crede, vigor, par ad honesta, libeat, facultas est ; dolorem laboremque ex aequo, si consuevere, patiuntur.

In qua istud urbe, di boni, loquimur ? In qua regem Romanis capitibus Lucretia et Brutus deiecerunt : Bruto libertatem debemus, Lucretiae Brutum ; in qua Cloeliam contempto et hoste et flumine ob in- signem audaciam tantum non in viros transcripsimus : equestri insidens statuae in sacra via, celeberrimo loco, Cloelia exprobrat iuvenibus nostris pulvinum escendentibus in ea illos urbe sic ingredi, in qua etiam feminas equo donavimus.

Quod si tibi vis exempla referri feminarum, quae suos fortiter desideraverint, non ostiatim quaeram ; ex una tibi familia duas Cor-

p.50
nelias dabo : primam Scipionis filiam, Gracchorum matrem. Duodecim illa partus totidem funeribus recognovit. Et de ceteris facile est, quos nec editos nec amissos civitas sensit ; Tiberium Gaiumque, quos etiam qui bonos viros negaverit magnos fatebitur, et occisos vidit et insepultos. Consolantibus tamen miseramque dicentibus : " Numquam," inquit, " non felicem me dicam, quae Gracchos peperi."

Cornelia Livi Drusi clarissimum iuvenem inlustris in- genii, vadentem per Gracchana vestigia imperfectis tot rogationibus intra penates interemptum suos, amiserat incerto caedis auctore. Tamen et acerbam mortem filii et inultam tam magno animo tulit, quam ipse leges tulerat.