de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quid aliorum tibi funera Caesarum referam ? Quos in hoc mihi videtur interim violare fortuna, ut sic quoque generi humano prosint ostendentes ne eos quidem, qui dis geniti deosque genituri dicantur, sic suam fortunam in potestate habere quemadmodum alienam.

Divus Augustus amissis liberis, nepotibus, exhausta Caesarum turba adoption desertam domum fulsit ; tulit tamen tam fortiter quam cuius iam res agebatur cuiusque maxime intererat de dis neminem queri. Ti.

Caesar et quem genuerat et quem adopta- verat amisit ; ipse tamen pro rostris laudavit filium stetitque in conspectu posito corpore, interiecto tantummodo velamento, quod pontificis oculos a funere arceret, et flente populo Romano non flexit vultum ; experiendum se dedit Seiano ad latus stanti, quam patienter posset suos perdere.

Videsne quanta copia virorum maximorum sit, quos a The Latin expression is reminiscent of Virgil, Aeneid, ix. 641 sq: Macte nova virtute, puer; sic itur ad astra, dis genite et geniture deos. b An allusion to the later apotheosis of Augustus. c Germanicus, his nephew. d Drusus, who was poisoned by Sejanus, the imperial favourite, in A.D. 23. (Tacitus, Annals, iv. 8.) e i.e., the emperor in his capacity of Pontifex Maximus. f A veiled allusion to the spectacular overthrow of Sejanus himself, eight years later.

p.48
non excepit hic omnia prosternens casus, et in quos [*]( et in quos Koch: et quos A: et quo Madvig: et, quos Gertz (1889): et quos Hermes: et quibus Waltz. ) tot animi bona, tot ornamenta publice privatimque congesta erant [*]( congesta erant A: congesta sacrant Gertz: congesta honestaverant proposed by Hermes. ) ? Sed videlicet it in orbem ista tempestas et sine dilectu vastat omnia agitque ut sua. Iube singulos conferre rationem ; nulli contigit im- pune nasci.