de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Si mortuum tibi filium doles, eius temporis quo natus est crimen est ; mors enim illi denuntiata nascenti est; in hanc legem erat satus,[*]( satus Schultess (adding erat): datus A.) hoc illum fatum ab utero statim prosequebatur.

In regnum fortunae et quidem durum atque invictum pervenimus, illius arbitrio digna atque indigna passuri. Corporibus nostris impotenter, contumeliose, crudeliter abutetur. Alios ignibus peruret vel in poenam admotis vel in remedium; alios vinci et : id nunc hosti licebit, nunc civi ; alios

p.32
per incerta nudos maria iactabit et luctatos cum fluctibus ne in harenam quidem aut litus explodet, sed in alicuius immensae ventrem beluae decondet ; alios morborum varis generibus emaceratos diu inter vitam mortemque medios detinebit. Ut varia et libi- dinosa mancipiorumque suorum neglegens domina et poenis et muneribus errabit.

Quid opus est partes deflere ? Tota flebilis vita est; urgebunt nova incommoda, priusquam veteribus satis feceris. Moderandum est itaque vobis maxime, quae immoderate fertis, et in multos dolores humani pectoris vis [*]( vis added by Madvig.) dispensanda. Quae deinde ista suae publicaeque condicionis oblivio est ? Mortalis nata es, mortales peperisti. Putre ipsa fluidumque corpus et causis morborum repetita [*]( causis morborum repetita Gertz: causis morbos repetitas A: causis omnibus repetita v.d. Vliet: carnis morbo repetita Madvig: carnis morbos sortita Pfennig: causis repleta Waltz: causis morborum repleta Apelt. ) sperasti tam imbecilla materia solida et aeterna gestasse ?