de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Itaque non est quod nos suspiciamus tamquam inter nostra positi; mutua accepimus. Usus fructusque noster est, cuius tempus ille arbiter muneris sui temperat; nos oportet in promptu habere quae in incertum diem data sunt et

p.30
appellatos sine querella reddere : pessimi debitoris est creditori facere convicium.

Omnes ergo nostros, et quos superstites lege nascendi optamus et quos prae- cedere iustissimum ipsorum votum est, sic amare de- bemus, tamquam nihil nobis de perpetuitate, immo nihil de diuturnitate eorum promissum sit. Saepe admonendus est animus, amet ut recessura, immo tamquam recedentia. Quicquid a fortuna datum est, tamquam exempto auctore [*]( exempto auctore Madvig: exemplum auctore A: exemplum ab auctore F: exemptum auctore Waltz: exempturo auctore Favez after Pichon. ) possideas.

Rapite ex liberis voluptates, fruendos vos in vicem liberis date et sine dilatione omne gaudium haurite ; nihil de hodierna nocte promittitur—nimis magnam advocationem dedi—, nihil de hac hora. Festinandum est, instatur a tergo. Iam disicietur iste comitatus, iam contubernia ista sublato clamore solventur. Rapina rerum omnium est ; miseri nescitis in fuga vivere !