Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

autem uobis thesauros in caelo. postremo illa, quibus omnes rerum mundialium possessores ad opus profluae largitatis spe infinitae remunerationis inuitat dicens, quod omnis, qui propter honorem atque amorem suum aut domum aut agrum aut quamcumque aliam facultatem in usus misericordiae prorogarit, centuplum accipiat in futuro: insuper autem, inquit, et uitam aeternam possidebit. quid spondere maius credentibus sibi potuit qui magnis faeneratoribus suis centuplum se redditurum esse promisit?

nec solum hoc, sed uitam, inquit, aeternam possidebit. hoc multo plus est quam ipsa centupli retributio, quia id ipsum, quod quis in centuplo acceperit, in perpetuo possidebit. non erit ergo tunc fragilis$t caduca possessio nec in similitudinem terrenarum diuitiarum umbrae praetereuntis aut somnii uanescentis more peritura. quidquid datum a deo fuerit inmortale erit, quidquid acceptum fuerit sine termino permanebit. ac per hoc, ut dixi, plus quam centuplum accipit qui sic accipit, quia uincit centupli pretium, id ipsum esse centuplum sempiternum.

XVIII. Quae cum ita sint et cum tanta absque dubio recepturus sit qui deo credit, quomodo tu his rebus, quas deo dederis, usurum te esse post mortem non putas, quarum tibi non usum tantummodo dominus sed augmentum etiam et [*]( . 5 Matth. 19, 21 7 Mattk 6, 19 U Matth. 19, 39 ) [*]( 2 uellU alt.i punct. B 4 habes es habis mrr. m. 2 Å 13 facultotem ex rtum # statim inquit exinquJ4 corr. m. 2 B 16 foneratoribus B . 21 qrit om. B 32 protereuptes AB 26 uincit ex uicit corr. m. 2 A praetium A, )

295
superexcellentem cumulum pollicetur? aut forte accipere haec . tanta non uis? sed hoc ratio non patitur ut nolis.

nemo enim est inter homines, qui cum beatus esse ualeat, miser esse malit; nemo est, qui cum habere possit delicias summi boni, pati uelit supplicium summi mali; nullus profecto, nullus et ideo ne tu quidem: nisi forte monstruosa sit in te aliqua et discrepans ab humano genere natura, ut solus tibi penitus bene esse nolis, solus beatitudinem fugias solus suppliciis delecteris.

quod si utique non est, quid ergo causae est, ut non uel moriens et m ultimis situs id saltim supremae oblationis officio et omni rerum tuarum ambitu agas, ut, si mereri a deo potes, locuples ac beatus sis, sin autem id non potes, certe ut miser non sis certe non uraris certe non torquearis certe tenebris exterioribus non eneceris et ardentibus sine fine flammis non decoquaris?

quid ergo, ut dixi, causae est, quod haec non agis? quid causae est, ut bona aeterna non emas? quid causae est, ut mala aeterna non timeas? -quid utique nisi illud, quod praelocutus sum, quod aut iudicandum a deo te esse non putas aut resurrecturum omnino esse non credis? si enim crederes, quomodo non futuri iudicii inaestimabile malum fugeres et inmortalium suppliciorum tormenta uitares?

sed non oredis utique, non credis, ac lieet aliud et sermone adseras et professione, non credis; sermo enim et professio tua iactitant fidem sed uita atque obitus publicant infidelitatem. alioqui uince me: uinci uolo. non quaero, ut mihi credulitatem tuam superioris uitae actibus probes: uno contentus sum testimonio supremorum tuorum. [*]( 4 delicias ex dil. corr. m. » A 6 ne] nec (cum b) ed. Baiuews nisi monstruosa forte signistranspositionis B 8 beatitune (sic) A 3. scr. m. 2 di 10 saltem ex saltim corr. m. 2 A supraeme A 13 pori certe p et edd. ante Hahm.: tiel pro boo merearis 15 dequocaris B post causae est p et edd. ante Halm. : ut non omnibus modis uel mala fugias uel bona adaequi uelis? quid causae est 20 te esse (cum b) ed. Baluzius 21 fugeres eac fvgeris corr. m. 2 AB ut paulo ante crederes ex crederis 23 aliud ex alivt corr. m. 2 A 24 iactitat B ob∗itus A 25 alioquin ex -qui corr. m. 2 AB uinci A pro uince )

296

ecce iam, ecce moreris, egressurus de domo corporis tui, nesciens quo iturus quo abducendus ad quam poenalia et quam taetra rapiendus, cui unum tantummodo superest inter suprema perfugium una effugiendi aeterni ignis specula datur, ut pro te offeras saltim quod in substantia habes, quia aliud quod possis deo offerre iam non habes: et tu inmemor tui oblitus salutis tuae, de legatariis nouis cogitas de locupletando herede suspiras.

et haec faciens credere te iudicium dei dicis, qui tibi, cum iudicandus sis, uel inter suprema non consulis ? et credere te aliquid de salute animae tuae loqueris, cui nullus est anima tua uilior, apud quem prope non interest cui prosis, dummodo ut tibi noceas? et credere te futurum iudicem dicis, apud quem nullus est minor atque despectior quam ipse iudex? nam in tantum eum spernis in tantum despicis, ut nec tibimet ipsi consulas, dummodo eius iussa contemnas.

aut refelle me et conuince, si mentior. clamat tibi ecce morienti ipse, qui te iudicaturus est iudex tuus, ne ullum omnino hominem in prorogandis rebus ac facultatibus tuis plus quam te ames, ne ulli de substantia tua moriens magis quam tibi consulas, nullum tibi anima tua propinquiorem nullum iudices cariorem. quid enim proderit, inquit saluator, homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae? aut quid dabit homo commutationem pro anima sua?

hoc est dicere: quid tibi o infelicissime homo, proderit, si omnem mundum aut ipse habeas ant tuis proximis derelinquas, si salutis atque animae detrimenta patiaris ? damna enim animae totum penitus [*]( 21 Matth. 16, 26 ) [*]( 1 moreris AB (cf. §. 85 iam morienti): morieris p Halmius 2 quo abdncendus ex quod abdicendus corr. m. 2 B 4 sapraema AB specula scripsi: speicula AB Hdlmius; an forte spesoula ut resculasrecula quode uid. Ind. III. ? 5 saltem et statim habes ex saltim et habis corr. m. 2 Å 7 locuplet. ex locopl. corr. m. 2 Å ut mox aliquid ex aliquit 13 dispectior et mox dispicis Å et desp. ex disp. corr. m. 2 B 15 na s. scr. ec m. 2 A 18 hominem Â(b): hominum B et edd. cum HeUmio qui nihil adnot. praerogandiB . Bit- tershusius 23 quid punct. id et 8. scr. m. 2 am AB hic et §. 84 25 infilicissime Å omnS ex omniu corr. m. 2 B )

297
secum auferunt, nec quidquam homo omnino habere poterit, qui se ipsum damno animae pereuntis amittat. aut quid, inquit, homo ommutationem dabit pro anima sua? hoc est dicere: non respicias, o homo, pecuniam non possessionem, nec dubites saltim moriens pro spe tua quantum potes rei tuae ac facultatis offerre. quidquidlibet enim dederis pro te uile est, quidquid pro te obtuleris parui pretii est, quia anima tua in omnium rerum est conparatione pretiosior. et ideo nihil dubites pro te dare, quia, si te amiseris, omnia in te perdis: si autem te lucrifeceris, tecum et in te omnia possidebis.

XVIIII. Cum haec ergo tibi iam morienti, o homo quisquis es, dominus tuus clamet, tu mentem obturas tu aurem obstruis et nudis sermonibus fidem adserens sufficere tibi putas uerba pro rebus ac satis te firmum aestimas credulitatis habere subsidium, si deum, quem rebus atque operibus tuis despicis, uerbis mendacibus honorare uidearis. fili, inquit scriptura sancta, si habes, benefac tecum et deo bonas oblationes offer.

et alibi miserere, inquit, animae tuae. uide quam misericors sit dominus deus noster, qui nos ipsos pro nobis misericordiam rogat: miserere, inquit, animae tuae. hoc est dicere: miserere etiam tu illius, cuius uides miseratione me frangi, miserere illius tandem, cuius misereor ego semper, miserere tu animae saltim tuae, cum misereri me cernas alienae. et quid post haec, o miserrime homo, cum deus sic tecum agat, non adquiescis? rogat te ut tui miserearis, et non uis? causam tuam apud te agit, et a [*]( 17 Eccles. 14, 11 19 Eccles. 30, 24 ) [*]( 1 quicquam Å 3 inquid B 8 est om. Baluzius 13 obturas cum Rittershusio Halmius: obduras AB; \'emendationem necessariam esse docet contrarium aurem obstruis\' Halmius 17 inquit ex inquid corr. m. 2 B item paulo post 20 post uide add. p et edd. ante Halmimn: pietatem erga te domini nostri uide deus uon qui non ipsos B 21 inquid B 22 illius ex illis corr. m. 2 Å item statim uides ex uidis (cum B) et saltem ex saltim 23 miserationS efrangi B et statim illius 27 post agit add. p et edd. ante Halmium; et a te non admittitur? dignatur te pro te petere )

298
te non potest impetrare?

et quomodo, quisquis es o miserrime, quomodo te postea supplicantem ille in iudicio suo audiet, cum tu hic eum pro te rogantem audire ipse nolueris? sed uidelicet causa grandis est, qua deum audire non possis. circumstant enim te aegrotantem cognati atque agnati tui circumstant locupletes matres familiae, circumstant nobiles uiri obsidet lectum infirmitatis tuae sericis atque auratis uestibus circumfusa numerositas.s o quantus fructus aeternitatis est talibus bona propria erogare mendicis! digna uidelicet causa et satis iusta est, ut tu animae tuae auferas quod egenis talibus derelinquas.

sed nimirum misericordia frangeris et lamentantium propinquorum pietate superaris. est certa ratio. uides quippe opulentissimi ac splendidissimi cultus homines [tibi] flentes, tristi uultu et festo habitu conpositas ad maestitudinem facies tibi ostentantes, per imaginariam sollicitudinem suam ementes hereditatem tuam. quem non moueat tanta pietas? quem non moueat talis dolor? aut quomodo, cum haec talia uideas, non obliuiscaris, tui? uides enim extortas lacrimas simulata suspiria fictam anxietatem non optantem ut conualescas, sed expectantem quando moriaris: uides defixos in te quasi accusantes tui obitus tarditatem omnium uultus.

0 infelicem te ac miserrimum, cuius supremum exitum tantus desiderat numerus propinquorum! nisi quod scio ac satis certus sum nihil omnino apud deum uota talium praeualere. nam mirari possem forte quod uiueres, quem mori tam multi uelint. et propter hos, quisquis ille es, propter hos tales animam tuam deseris et credere te iudicium dei dicis, cum ad hoc eius iussa despicias, ut patrimonium tuum talibus derelinquas?

dispersit, inquit propheta de eo, qui [*]( 29 Psal. 111, 9 ) [*]( 7 syricia s. y scr. e m., 2 AB 10 aegenis A 14 tibi eras. in A sed non prorsus euanuit j re,petitum ex seq. uersu puto 21 accu*santes eras, B A accusantes ex -tis eorr. m. 2 B 22 infilicem A exitus A (quod Malmius non adn.) exitum ex -tus corr. m. 2 B 25 uineres ex -ris corr. m 2 AB 27 ante dei eras. te alt. A 28 dispicias AB 29 inquid B )

299
deum credit, dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. sed et saluator ipse ad omnes diuites: uendite quae possidetis et date eleemosynam. et alibi: uende quae habes et da pauperibus. numquid dicit, agnatis da, numquid adfinibus ? non utique sed pauperibus sed egenis: numquid propinquo diuiti numquid ulli omnino homini praepotenti? non utique sed inopi sed egestuoso.

numquid enim, cum locupletibus cognatis tuis substantiam tuam dederis, iustitia tua manet in aeternum? alat cum diuitias eorum diuitiis tuis auxeris, thesaurum habebis in caelo? uae, inquit propheta, his, qui dicunt dulce am-arum et amarum dulce. etiam laudari a te tales hos deus prohibet, et tu ditare non metuis ? dari his praedicatoria uerba non uult, et. tu etiam talenta largiris ? honorari uitam eorum fictis sermonibus uetat, et a te thesauri eorum diuitiaeque. cumulantur ?.