Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

sed quia tibi, o mi Saloni, decus nostrum atque subsidium, negare nihil possumus, euidentiora dicemus. tria sunt quae in libellis istis, de quibus loquimur, quaeri possunt: cur is qui scripsit ad ecclesiam scripserit et utrum alieno nomine an suo: si non suo, cur alieno, et si alieno, cur Timothei potissimum nomen quod scriberetur elegerit. igitur ut libelli ad ecclesiam scriberentur, haec causa est.

scriptor ille, ut etiam scripta ipsa testantur, habet hunc in se cultum atque affectum dei, ut deo nihil praeponendum putet, secundum illud scilicet domini nostri dictum, quod ait: qui amat filium aut filiam plus quam me, non est me dignus. quamuis dictum hoc tepidissimi ac neglegentissimi quique homines solo tantum persecutionis tempore putent esse seruandum.