Epistulae
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
sed requirit forsitan aliquis quis ille auctor sit, si apostolus non est, et utrum suum libellis ipsis an alienum nomen inscripserit. uerum est: potest hoc quidem quaeri et recte quaeritur, si inquisitio ualet ad fructum aliquem peruenire. ceterum, si infructuosa est, quid necesse est ut laboret curiositas, cum profectum curiositatis non sit habitura cognitio? in omni enim uolumine profectus [*](1 hanc epist. in uno tantum cod. Paris. 2785 (B) seruatam et prae.) missam esse libris ad ecclesiam in Sitz.-Ber. p. 37 monuimus; quare adiecimus uarias scripturas editionis principis (jp) Joh. Sichardi Bas/Ueae 1528; qui ex quo codice textum sumpserit non liquet INCIPIT EPISTOLA SALUIANI AD SALOHip B 2 Domino-Sainianus om. p 3 filio et patri p ... 5 Jcaritas B 6 quo∗dam B . facti B 9 apogrifa B atque habeo (corr. ex hebeo m. 1) B, ita ut debeo p 10 iudioaa ita B m. 1 ita iudicas B conr. m, » rec. existimes Halmius: eatimes B aestimes edd. 14 apogrifi stili suspitionem B, paulo post apocrifa 15 neuterici (stc) dispu* tationes (sic) B 22 peruenire sed re in ras. B )
et ideo, si profectus est in lectione et habet quisquis ille est quod potest instruere lecturos, quid ei cum uocabulo, quod iuuare non potest curiosos? ita ut dignissime huic inquisitori angelicum illud respondeatur: patriam quaeris an mercennarium? cum enim nullus sit profectus in nomine, qui profectum in scriptis inuenit superflue nomen scriptoris inquirit. causae ergo, ut dixi, ista sufficiunt.