Epilogus

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. Inmolat Deo Patri
  2. pius, fidelis, innocens, pudicus
  3. dona conscientiae,
  4. quibus beata mens abundat intus.
  5. alter et pecuniam
  6. recidit, unde victitent egeni.
  7. nos citos iambicos
  8. sacramus et rotatiles trochaeos
  9. sanctitatis indigi
  10. nec ad levamen pauperum potentes.
  11. approbat tamen Deus
  12. pedestre carmen et benignus audit.
  13. multa divitis domo
  14. sita est per omnes angulos supellex:
  15. fulget aureus scyphus
  16. nec aere defit expolita pelvis,
  17. est et olla fictilis
  18. gravisque et ampla argentea est parapsis,
  19. sunt eburna quaepiam,
  20. nonnulla quercu sunt cavata et ulmo.