Epilogus

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. omne vas fit utile
  2. quod est ad usum congruens erilem;
  3. instruunt enim domum
  4. ut empta magno, sic parata ligno.
  5. me paterno in atrio
  6. ut obsoletum vasculum caducis
  7. Christus aptat usibus
  8. sinitque parte in anguli manere.
  9. p.374
  10. munus ecce fictile
  11. inimus intra regiam salutis.
  12. attamen vel infimam
  13. Deo obsequellam praestitisse prodest.
  14. quidquid illud accidit,
  15. iuvabit ore personasse Christum. 1