Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. pacis amicitia struxit moderamine Romae.
  2. nam locus esse Deo quis posset in orbe feroci
  3. pectoribusque hominum discordibus et sua iura
  4. dissimili ratione tuentibus, ut fuit olim?
  5. sic inconpositos humano in pectore sensus
  6. disiunctasque animi turbato foedere partes
  7. nec liquida invisit sapientia nec Deus intrat.
  8. at si mentis apex regnandi iure potitus
  9. pugnacis stomachi pulsus fibrasque rebelles
  10. frenet et omne iecur ratione coerceat una,
  11. fit stabilis vitae status, et sententia certa
  12. haurit corde Deum domino et subiungitur uni.
  13. en ades, Omnipotens, concordibus influe terris:
  14. iam mundus te, Christe, capit, quem congrege nexu
  15. pax et Roma tenent, capita haec et culmina rerum
  16. esse iubes, nec Roma tibi sine pace probatur,
  17. et pax ut placeat facit excellentia Romae,
  18. quae motus varios simul et dicione coercet
  19. et terrore premit; nec enim spoliata prioris
  20. robore virtutis senuit nec saecula sensit,