Contra Orationem Symmachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. telluris normam porrecto extendere gyro,
  2. numne etiam caeli minor et contractior orbis,
  3. cuius planitiem longo transmittere tractu
  4. circinus excurrens meta interiore laborat?
  5. ille Deus verus, quo non est grandior ulla
  6. materies, qui fine caret, qui praesidet omni
  7. naturae, qui cuncta simul concludit et inplet.
  8. solem certa tenet regio, plaga certa coërcet,
  9. temporibus variis distinguitur: aut subit ortu
  10. v.1.p.376
  11. aut ruit occasu, latet aut sub nocte recurrens;
  12. nec torquere facem potis est ad signa trionum
  13. orbe nec obliquo portas aquilonis adire
  14. nec solitum conversus iter revocare retrorsum,
  15. hic erit ergo deus, praescriptis lege sub una
  16. deditus officiis? libertas laxior ipsi
  17. concessa est homini, formam cui flectere vitae
  18. atque voluntatis licitum est, seu tramite dextro
  19. scandere seu laevo malit decurrere campo,
  20. sumere seu requiem seu continuare laborem,
  21. seu parere Deo sive in contraria verti.