Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. nil egit prohibendo vagas ne pristinus error
  2. crederet esse deum nigrante sub aere formas,
  3. aut elementorum naturam, quae Patris ars est
  4. omnigeni, summa pro maiestate sacraret,
  5. vir solus cui cura fuit ne publica morum
  6. plaga cicatricem summa leviter cute clausam
  7. duceret, et latebram tabentis vulneris alte
  8. inpressam penitusque putri de pure peresam
  9. iuncta superficies medico fallente foveret,