Hamartigenia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. aut quae iam duo sunt minuuntur dispare summa,
  2. porro nihil summum nisi plenis viribus unum,
  3. distantes quoniam, proprium dum quisque revulso
  4. vindicat imperio, nec summa nec omnia possunt,
  5. ius varium non est plenum, quia non habet alter
  6. quidquid dispar habet; cumulum discretio carpit,
  7. nos plenum sine parte Deum testamur et unum,
  8. in quo Christus inest, idem quoque plenus et unus,
  9. qui viget ac viguit super omnia quique vigebit
  10. participem nullum collato foedere passus.
  11. summa potestatum Pater est, 1 dominatio rerum,
  12. virtutum sublime caput, fons unicus orbis,
  13. naturalis apex, generisque et originis auctor;
  14. ex quo cuncta fluunt, et lux et tempora et anni
  15. et numerus, qui post aliquid dedit esse secundum;
  16. unus enim princeps numeri est, nec dinumerari
  17. tantum unus potis est. sic, cum Pater ac Deus alter
  18. non sit, item Christus non sit genitore secundus,
  19. anterior numero est, cui Filius unicus uni est.
  20. ille Deus, meritoque Deus, quia primus et unus,