Hamartigenia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. in virtute sua primus, tum primus in illo
  2. quem genuit, quid enim differt generatio simplex?
  3. unum semper erit gignens atque unus ab uno
  4. ante chaos genitus numeroque et tempore liber,
  5. quis dixisse duos rem maiestate sub una
  6. p.208
  7. regnantem propriamque sibi retroque perennem
  8. ausit, et unius naturae excindere vires?
  9. numquid adoptivum genitor sibi sumpsit, ut alter
  10. externi generis numerum praestare duorum
  11. debeat et geminum distans inducere numen?
  12. forma Patris veri verus stat Filius ac se
  13. unum rite probat dum formam servat eandem,
  14. non amor adscitus sociat nec iungit utrumque
  15. coniurata fides, pietas sed certa genusque
  16. unum, quod Deus est, summam revocatur ad unam.
  17. haec tibi, Marcion, via displicet, hanc tua damnat
  18. secta fidem dominis caelum partita duobus,
  19. quae te confundunt nebulae? quis somnus
  20. inerti incubat ingenio, cui per phantasmata duplex
  21. occurrit species bivio dispersa superne