Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. conciderent steriles peccati fomite nullo.
  2. mors alitur culpa; culpam qui non habet, ipso
  3. pastus defectu mortem consumit inanem.
  4. sie mors in Domini consumpta est corpore Christi,
  5. sic periit, solitum dum non habet arida pastum.
  6. p.190
  7. suspice quapropter solum inculpabile numen,
  8. virtutem 1 Patris et Christi, et iam desine nostrae
  9. invidiam conflare animae, quod sit Deus aut quod
  10. portio parva Dei, cum Christo abscidere quidquam
  11. et resecare Deo partem vel carpere tantum
  12. numen non liceat, plenum sibi semper et in se.
  13. Est operae pretium nebulosi dogmatis umbram
  14. prodere, quam tenues atomi conpage minuta
  15. instituunt, sed cassa cadit ventoque liquescit
  16. adsimilis, fluxu nec se sustentat inani.
  17. aërium Manichacus ait sine corpore vero
  18. pervolitasse Deum, mendax phantasma cavamque
  19. corporis effigiem, nil contrectabile habentem,
  20. ac primum specta an deceat quidquam simulatum
  21. adsignare Deo, cuius mera gloria falsi