Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. quae quamvis infusa novum penetret nova semper
  2. figmentum, vetus illa tamen de crimine avorum
  3. dicitur, inloto quoniam concreta veterno est.
  4. inde secunda redit generatio et inde lavatur
  5. naturae inluvies, iterumque renaseimur intus
  6. perfusi, ut veterem splendens anima exuat Adam.
  7. quae quia materiam peccati ex fomite carnis
  8. consociata trahit, nec non simul ipsa sodali
  9. est incentivum peccaminis, inplicat ambas
  10. vindex poena reas peccantes mente sub una,
  11. peccandique cremat socias cruciatibus aequis,
  12. his crucibus Christus nos liberat incorruptae
  13. matris et innocui gestator corporis unus.
  14. naturam poenae expositam, sed non vitiorum
  15. naturam expositam contactibus induit Iesus,
  16. atque ideo poenae nil debuit intemeratus,
  17. fraude carens, omni culparum aspergine liber.1
  18. quid Christi in membris peccati saeva satelles
  19. poena ageret? quid mors hominis sine crimine posset?
  20. nimirum cassis conatibus et sine nervis