Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. cum libet, in gelidum flabrali frigore ventum
  2. spiritus existit tenuis et sibilat aer.
  3. adde et distinctum quem musica tibia flatum
  4. concipit: aut ille est presso modulamine parcus,
  5. aut tumidum largo sublimat flamine bombum,
  6. aut raucos frangit modulos, aut lene susurrat,
  7. aut exile trahens sonitus producit acutos,
  8. aut murmur tenerum sublidit voce minuta,
  9. haec cum te videas mortali in corpore posse,
  10. cur non aeternum potuisse infundere credas
  11. qualem animam voluit? praescriptis quam quia condens
  12. efflavit fuditque modis, sit facta necesse est.
  13. denique multa sapit, sed non sapit omnia nostrae
  14. vis animae, certum sapere ac praenoscere iussa.
  15. iam cui certus inest modus et cui nosse negatum est
  16. omnia, factura est; nam condita et aucta probatur,
  17. collige de simili, sitne haec factura, creavit
  18. nempe manus Domini corpus mortale lutumque
  19. conposuit digitis, numquid manus articulatim
  20. est digesta Dei? numquid vola? numquid et ungues