Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. claudere flexibiles patulam seu tendere palmam?
  2. ista figura manus nostrae est, quam non habet in se
  3. incircumscriptus Dominus; sed tradita forma est
  4. humanis quae nota animis daret intellectum, 1
  5. ut per corpoream speciem plasmasse feratur
  6. corporis effigiem. 1 sic est plasmata vicissim
  7. flatu incorporeo res flabilis, oris et esse
  8. fertur opus, tenuis per quod constructa refulsit
  9. forma animae atque rudi factam se munere sensit.
  10. si non est factura manus caro nostra, nec oris
  11. est factura anima, flatu et spiramine coepta
  12. inque locum deducta aliquem; namque omne quod hora
  13. natalis profert, locus accipit; et locus ullus
  14. quod cohibere potest, modicum est, nec in omnia fusum;
  15. et quod tam modicum est ut certa sede locetur
  16. iam titubare potest; et quod titubaverit intra
  17. naturam vitii est; vitiosum denique tristem
  18. reccidit in poenam: Deus hoc, mihi credite, non est.
  19. aut, si maiestas animae est, ostendite quid sit
  20. quod lapsam Christique inopem nova gratia inundat,