Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Haec si Iudaicos sic intellecta rigassent
  2. auditus stupidas ut possent 1 tangere fibras,
  3. audissent Dominum virtutum, qui pereuntes
  4. venerat ut servaret oves; sed ab auribus omnis
  5. Fluxerat ornatus, caput et iam coctile Bahal
  6. finxerat auriculasque suo spoliarat honore,
  7. dux populi peccantis adest de monte corusci
  8. luminis adloquioque Dei, tabulasque tremendo
  9. incisas digito caeca ad tentoria defert,
  10. sed cadit in faciem plebs non visura profundae
  11. legis in effigie scriptum per enigmata Christum,
  12. infelix, quae luce oculos praestricta paventes
  13. texerit et presso faciem velarit amictu!
  14. at nos reiecto Christum velamine coram
  15. cernimus atque Deum vultu speculantur aperto,
  16. nec sub lege gravi depressa fronte iacemus,
  17. sed legis radium sublimi agnoscimus ore.
  18. heu, frondosa prius ramis felicibus arbos,
  19. pinguibus, heu, quondam radix oleagina bacis!
  20. ecce tibi inserto revirescit nunc oleastro