Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. truncus et externi vestitur cortice libri,
  2. iam miserere tui. non se silvestris olivi
  3. surculus exultans alieno stipite iactat,
  4. sed monet ut generis proprii memor unguine amaro
  5. contristare comas desuescas, stirpe nec imo
  6. invideas missis in celsa cacumina virgis,
  7. blasphemas Dominum, gens ingratissima, Christum.
  8. pascha tuum dic, dic, cuius de sanguine festum
  9. tam sollemne tibi est? quis tandem caeditur agnus
  10. anniculus? sacer ille tibi redeuntibus annis,
  11. sed sacer in pecude. stultum est sic credere sacrum,
  12. sanguine balantis summos contingere postes,
  13. lascivire choris, similaginis azymon esse,
  14. cum fermentati turgescant crimine mores,
  15. non sapis, inprudens, nostrum te effingere pascha,
  16. legis et antiquae praeductis pingere sulcis
  17. omne sacramentum retinet quod passio vera,
  18. passio, quae nostram defendit sanguine frontem
  19. corporeamque domum signato conlinit ore?
  20. hanc fugit exclusis Aegyptia plaga procellis, 1