Apotheosis

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. ignem deminuat? quando Pater et Deus et lux
  2. non lucis Deus et Pater est? qui, si Pater olim
  3. non fuit, et serum genuit post tempora Natum,
  4. fit novus, inque novum ius proficit, absit, ut umquam
  5. plenus proficiat, qui non eget incremento.
  6. et Deus et genitor lumenque et gloria semper
  7. p.142
  8. ille fuit, nec post sibi contulit ut Pater esset,
  9. sic fit ut aeternum credamus cum Patre Christum,
  10. illo auctore satum, cui nullus praefuit auctor,
  11. haec tu si dubitas Nati mysteria Christi,
  12. perdite, catholica non es de plebe, sed unus
  13. de grege turifero, venerator Deucalionum,
  14. devotus cippo, ficulni stipitis unctor.
  15. quin potius scrutare Dei signacula in ipso
  16. fonte vetustatis, percurre scrinia primi
  17. scriptoris, quem non bardus pater aut avus augur,
  18. fabula nec veteris famae, nec garrula nutrix,
  19. nec sago clangore loquax et stridula cornix
  20. rem docuere Dei, sed coram proditus ipse,
  21. ipse Deus trepidum mortalem mitis amico