Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. usque ad secretum, quod tempora cuncta diesque
  2. praevenit antiquos, et principium super ipsum
  3. eminet et, quodcumque potest homo quaerere, transit.
  4. cum sit difficilis via noscere principiorum
  5. semina, qui dabitur mortali exquirere quidnam
  6. ultra principium Deus egerit, aut quo pacto
  7. ediderit verbum, quod principio caret omni?
  8. hoc solum scimus, quod traditur esse Deum, quem
  9. non genitus genitor generaverit, unus
  10. et unum, integer integrum, non coeptum sed tamen ortum,
  11. et conperpetuum retro Patris et Patre natum,
  12. sed nec decisus Pater est, ut pars Patris esset
  13. Filius, extendens nec se substantia tractim
  14. produxit minuitque aliquid de numine pleno,
  15. dum mutata novum procudit portio Natum.
  16. non convertibilis nec demutabilis umquam
  17. est Deus aut gignendo aliquid sibi detrahit, atqui
  18. totus et ex toto Deus est, de lumine lumen,
  19. quando autem lumen sine lumine? quando refulgens
  20. lux fulgore caret? quando est ut proditus ignis