Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. caelum nitescat laetius,
  2. gratetur et gaudens humus:
  3. scandit gradatim denuo
  4. iubar priores lineas.
  5. emerge, dulcis pusio,
  6. quem mater edit castitas,
  7. parens et expers coniugis,
  8. mediator et duplex genus.
  9. ex ore quamlibet Patris
  10. sis ortus et verbo editus,
  11. tamen paterno in pectore
  12. Sophia callebas prius,
  13. quae prompta caelum condidit,
  14. caelum diemque et cetera;
  15. virtute verbi effecta sunt
  16. haec cuncta, nam verbum Deus.
  17. sed ordinatis saeculis,
  18. rerumque digesto statu,
  19. fundator ipse et artifex
  20. permansit in Patris sinu,