Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. emerge, dulcis pusio,
  2. quem mater edit castitas,
  3. parens et expers coniugis,
  4. mediator et duplex genus.
  5. ex ore quamlibet Patris
  6. sis ortus et verbo editus,
  7. tamen paterno in pectore
  8. Sophia callebas prius,
  9. quae prompta caelum condidit,
  10. caelum diemque et cetera;
  11. virtute verbi effecta sunt
  12. haec cuncta, nam verbum Deus.