Praefatio
Prudentius
Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).
- adsumptum propius stare iubens ordine proximo.
- haec dum vita volans agit,
- inrepsit subito canities seni,
- oblitum veteris me Saliae consulis arguens,
- sub quo prima dies mihi
- quam multas hiemes volverit, et rosas
- pratis post glaciem reddiderit, nix capitis probat,
- numquid talia proderunt
- carnis post obitum vel bona vel mala
- cum iam, quidquid id est quod fueram, mors aboleverit?
- dicendum mihi: ‘quisquis es,
- mundum, quem coluit, mens tua perdidit.
- non sunt illa Dei, quae studuit, cuius habeberis.’
- atqui fine sub ultimo
- peccatrix anima stultitiam exuat:
- saltem voce Deum concelebret, si meritis nequit,
- hymnis continuet dies,
- nec nox ulla vacet quin Dominum canat;
- pugnet contra hereses, catholicam discutiat fidem,
- conculcet sacra gentium,
p.4