Praefetio

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Per quinquennia iam decem,
  2. ni fallor, fuimus; septimus insuper
  3. annum cardo rotat, dum fruimur sole volubili.
  4. instat terminus, et diem
  5. vicinum senio iam Deus adplicat.
  6. quid nos utile tanti spatio temporis egimus?
  7. aetas prima crepantibus
  8. flevit sub ferulis. mox docuit toga
  9. infectum vitiis falsa loqui, non sine crimine.
  10. tum lasciva protervitas
  11. et luxus petulans (heu pudet ac piget!)
  12. foedavit iuvenem nequitiae sordibus ac luto.
  13. exim iurgia turbidos
  14. armarunt animos, et male pertinax
  15. vincendi studium subiacuit casibus asperis.
  16. bis legum moderamine
  17. frenos nobilium reximus urbium,
  18. ius civile bonis reddidimus, terruimus reos.
  19. tandem militiae gradu
  20. evectum pietas principis extulit