Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. frangit catenas et rapinam liberat:
  2. aurum, puellas, parvulos, monilia,
  3. greges 1 equarum, vasa, vestem, buculas.
  4. Loth ipse ruptis expeditus nexibus
  5. attrita bacis colla liber erigit.
  6. Abram triumphi dissipator hostici
  7. redit recepta prole fratris inclytus
  8. ne quam fidelis sanguinis prosapiam
  9. vis pessimorum possideret principum.
  10. adhuc recentem caede de tanta virum
  11. donat sacerdos ferculis caelestibus,
  12. Dei sacerdos, rex et idem praepotens,
  13. origo cuius fonte inenarrabili
  14. secreta nullum prodit auctorem sui, 2
  15. Melchisedech, qua stirpe, quis maioribus
  16. ignotus, uni cognitus tantum Deo.
  17. mox et triformis angelorum trinitas
  18. senis revisit hospitis mapalia,
  19. et iam vietam Sarra in alvum fertilis
  20. munus iuventae mater exsanguis stupet,