Psychomachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. herede gaudens, et cachinni paenitens.
  2. haec ad figuram praenotata est linea,
  3. quam nostra recto vita resculpat pede:
  4. vigilandum in armis pectorum fidelium,
  5. p.278
  6. omnemque nostri portionem corporis,
  7. quae capta foedae serviat libidini,
  8. domi coactis liberandam viribus;
  9. nos esse large vernularum divites,
  10. si quid trecenti bis novenis additis
  11. possint figura noverimus mystica.
  12. mox ipse Christus, qui sacerdos verus est,
  13. parente inenarrabili atque uno satus, 1
  14. cibum beatis offerens victoribus
  15. parvam pudici cordis intrabit casam,
  16. monstrans honorem Trinitatis hospitae.
  17. animam deinde Spiritus conplexibus
  18. pie maritam, prolis expertem diu,
  19. faciet perenni fertilem de semine,
  20. tunc sera dotem possidens puerpera
  21. herede digno Patris inplebit domum.