Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. prima petit campum dubia sub sorte duelli
  2. pugnatura Fides, agresti turbida cultu,
  3. nuda umeros, intonsa comas, exerta lacertos;
  4. namque repentinus laudis calor ad nova fervens
  5. proelia nec telis meminit nec tegmine cingi,
  6. pectore sed fidens valido membrisque refectis
  7. provocat insani frangenda pericula belli,
  8. ecce lacessentem conlatis viribus audet
  9. prima ferire Fidem veterum Cultura Deorum,
  10. illa hostile caput phalerataque tempora vittis
  11. altior insurgens labefactat, et ora cruore
  12. de pecudum satiata solo adplicat et pede calcat
  13. elisos in morte oculos, animamque malignam
  14. fracta intercepti commercia gutturis artant,
  15. difficilemque obitum suspiria longa fatigant.
  16. exultat victrix legio, quam mille coactam
  17. martyribus regina Fides animarat in hostem,
  18. nunc fortes socios parta pro laude coronat
  19. floribus ardentique iubet vestirier ostro.
  20. p.282
  21. exim gramineo in campo concurrere prompta