Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. virgo Pudicitia speciosis fulget in armis,
  2. quam patrias succincta faces Sodomita Libido
  3. adgreditur piceamque ardenti sulpure pinum
  4. ingerit in faciem pudibundaque lumina flammis
  5. adpetit, et taetro temptat subfundere fumo.
  6. sed dextram furiae flagrantis et ignea dirae
  7. tela lupae saxo ferit inperterrita virgo,
  8. excussasque sacro taedas depellit ab ore.
  9. tunc exarmatae iugulum meretricis adacto
  10. transfugit gladio; calidos vomit illa vapores
  11. sanguine concretos caenoso; spiritus inde
  12. sordidus exhalans vicinas polluit auras.
  13. hoc habet, exclamat victrix regina, ‘supremus
  14. hic tibi finis erit, semper prostrata iacebis,
  15. nec iam mortiferas audebis spargere flammas
  16. in famulos famulasve Dei, quibus intima casti
  17. vena animi sola fervet de lampade Christi,
  18. tene, o vexatrix hominum, potuisse resumptis
  19. viribus extincti capitis recalescere flatu,
  20. Assyrium postquam thalamum cervix Olofernis