Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. haeserat et nitidum macularat vulnere ferrum,
  2. expiat ergo aciem fluviali docta lavacro
  3. victricem victrix, abolens baptismate labem
  4. hostilis iuguli; nec iam contenta piatum
  5. condere vaginae gladium, ne tecta rubigo
  6. occupet ablutum scabrosa sorde nitorem,
  7. catholico in templo divini fontis ad aram
  8. consecrat, aeterna splendens ubi luce coruscet.
  9. ecce modesta gravi stabat Patientia vultu
  10. per medias inmota acies variosque tumultus,
  11. vulneraque et rigidis vitalia pervia pilis
  12. spectabat defixa oculos et lenta manebat,
  13. hanc procul Ira tumens, spumanti fervida rictu,
  14. sanguinea intorquens subfuso lumina felle,
  15. ut belli exsortem teloque et voce lacessit,
  16. inpatiensque morae conto petit, increpat ore,
  17. hirsutas quatiens galeato in vertice cristas.
  18. en tibi Martis, ait, ‘spectatrix libera nostri,
  19. excipe mortiferum securo pectore ferrum,
  20. nec doleas, quia turpe tibi gemuisse dolorem.’