Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. sic ait, et stridens sequitur convicia pinus
  2. per teneros crispata notos, et certa sub ipsum
  3. defertur stomachum rectoque inliditur ictu,
  4. sed resilit duro loricae excussa repulsu.
  5. provida nam virtus conserto adamante trilicem
  6. p.288
  7. induerat thoraca umeris squamosaque ferri
  8. texta per intortos conmiserat undique nervos.
  9. inde quieta manet Patientia, fortis ad omnes
  10. telorum nimbos et non penetrabile durans.
  11. nec mota est iaculo monstri sine more furentis,
  12. opperiens propriis perituram viribus Iram.
  13. scilicet indomitos postquam stomachando lacertos
  14. barbara bellatrix inpenderat et iaculorum
  15. nube supervacuam lassaverat inrita dextram,
  16. cum ventosa levi cecidissent tela volatu,
  17. iactibus et vacuis hastilia fracta iacerent,
  18. vertitur ad capulum manus inproba et ense corusco
  19. conisa in plagam dextra sublimis ab aure
  20. erigitur, mediumque ferit librata cerebrum,
  21. aerea sed cocto cassis formata metallo