Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Sylla Forum statuit Cornelius; hoc Itali urbem
  2. vocant ab ipso conditoris nomine,
  3. hic mihi, cum peterem te, rerum maxima Roma,
  4. spes est oborta prosperum Christum fore.
  5. stratus humi tumulo advolvebar, quem sacer ornat
  6. martyr dicato Cassianus corpore.
  7. p.222
  8. dum lacrimans mecum reputo mea vulnera et omnes
  9. vitae labores ac dolorum acumina,
  10. erexi ad caelum faciem, stetit obvia contra
  11. fucis colorum picta imago martyris
  12. plagas mille gerens, totos lacerata per artus,
  13. ruptam minutis praeferens punctis cutem,
  14. innumeri circum pueri, miserabile visu,
  15. confossa parvis membra figebant stilis,
  16. unde pugillares soliti percurrere ceras
  17. scholare murmur adnotantes scripserant.
  18. aedituus consultus ait: ‘quod prospicis, hospes,
  19. non est inanis aut anilis fabula;
  20. historiam pictura refert, quae tradita libris
  21. veram vetusti temporis monstrat fidem.