Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. praefuerat studiis puerilibus et grege multo
  2. saeptus magister litterarum sederat,
  3. verba notis brevibus conprendere cuncta peritus,
  4. raptimque punctis dicta praepetibus sequi,
  5. aspera nonnumquam praecepta et tristia visa
  6. inpube vulgus moverant ira et metu.
  7. doctor amarus enim discenti semper ephebo,
  8. nec dulcis ulli disciplina infantiae est.
  9. ecce fidem quatiens tempestas saeva premebat
  10. plebem dicatam Christianae gloriae.
  11. extrahitur coetu e medio moderator alumni
  12. gregis, quod aris supplicare spreverat.
  13. poenarum artifici quaerenti quod genus artis
  14. vir nosset alto tam rebellis spiritu,
  15. respondent: ' agmen tenerum ac puerile gubernat,
  16. p.224
  17. fictis notare verba signis inbuens.'
  18. ' ducite,' conclamat, ' captivum ducite, et ultro
  19. donetur ipsis verberator parvulis,
  20. ut libet inludant, Iacerent inpune manusque
  21. tinguant magistri feriatas sanguine.