Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. scimus discipulum Petrum,
  2. cum vestigia tingueret
  3. mortali trepidus pede,
  4. p.218
  5. dextrae subsidio tuae
  6. subiecisse salum solo.
  7. Iordanem quoque novimus
  8. tortis verticibus vagum,
  9. dum fertur rapido impetu,
  10. ad fontem refluis retro
  11. confugisse meatibus.
  12. haec miracula sunt tuae
  13. virtutis, Domine, ut modo
  14. suspendar leve praenatans
  15. summo gurgite fluminis,
  16. cum collo scopulum traham.
  17. iam plenus titulus tui est
  18. et vis prodita nominis,
  19. quam gentilis hebet stupor:
  20. absolvas, precor, optime,
  21. huius nunc animae moras.