Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. aut semper illic mobilis
  2. incerta per ludibria
  3. vagis feretur flatibus
  4. squamosa pascens agmina,
  5. aut sub fragosis rupibus
  6. scabri petrarum murices
  7. inter recessus scrupeos
  8. discissa rumpent viscera.
  9. ecquis virorum strenue
  10. cumbam peritus pellere
  11. p.196
  12. remo, rudente et carbaso,
  13. secare qui pontum queas,
  14. rapias palustri e caespite
  15. corpus, quod intactum iacet,
  16. levique vectum lembulo
  17. amplum per aequor auferas?
  18. sed conplicatum sparteus
  19. claudat cadaver culleus,
  20. quem fune conexus lapis
  21. praeceps in altum deprimat.