Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. quis audienti talia,
  2. Datiane, tunc sensus tibi?
  3. quantis gementem spiculis
  4. figebat occultus dolor,
  5. cum te perempti corporis
  6. virtute victum cerneres,
  7. ipsis et inpar ossibus
  8. vacuisque iam membris minor?
  9. sed quis, tyranne pertinax,
  10. hunc inpotentem spiritum
  11. determinabit exitus?
  12. nullusne te franget modus?
  13. ‘nullus, nec umquam desinam,
  14. nam si ferina inmanitas
  15. mansuescit et clementia
  16. corvos voraces mitigat,
  17. mergam cadaver fluctibus:
  18. insana numquam naufragis
  19. ignoscit unda, et spumeum
  20. nescit profundum parcere.