Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Bis novem noster populus sub uno
  2. martyrum servat cineres sepulcro:
  3. Caesaraugustam vocitamus urbem
  4. res cui tanta est.
  5. plena magnorum domus angelorum
  6. non timet mundi fragilis ruinam,
  7. tot sinu gestans simul offerenda
  8. munera Christo,
  9. cum Deus dextram quatiens coruscam
  10. nube subnixus veniet rubente
  11. gentibus iustam positurus aequo
  12. pondere libram,
  13. orbe de magno caput excitata
  14. obviam Christo properanter ibit
  15. civitas quaeque pretiosa portans
  16. dona canistris.
  17. Afra Carthago tua promet ossa,
  18. ore facundo Cypriane doctor,
  19. Corduba Acisclum dabit et Zoellum,
  20. tresque coronas.